Пиши и продавай!
как написать статью, книгу, рекламный текст на сайте копирайтеров

 <<<     ΛΛΛ     >>>   

96 Ремигий, Commentum in Martianum Capellam. P. 173, 9-11: "quattuor elementorum duo quodam modo sunt mares, ignis et aer, duae feminae, aqua et terra. Illa enim incumbunt, ista subteriacent; illa agunt semper et non patiuntur; ista patiuntur et non agunt".

97 Ср. Беда, In principium Genesis I,1: "aquas super rotundam caeli spheram ne umquam delabantur".

98 Ремигий, Commentum in Martianum II (361.7). P. 171, 10-12: "Inter spheram et circulum hoc distat: circulus est plana figura, sphera autem est rotunda et solida. Ideo dicit quia in circulos resolvitur qui rotundi et plani sunt"; Idem. 30, 19. P. 30, 14-15: "GLOBOSOS id est in modum sphaerae, rotundos"; Idem. P. 177, 16-17: "GLOBOSAM id est spheroidem et rotundam"; Idem. 290. 3. P. 131, 9: "GLOBUS id est sphera caelestis"; Idem. P. 126, 10: "sphera compacta id est coniuncta et composita ax omnibus elementis".

СТИХОТВОРЕНИЕ БЕДЫ, ПРЕДВАРЯЮЩЕЕ DE NATURA RERUM И ПЕРВЫЕ ТРИ ГЛАВЫ ЭТОГО СОЧИНЕНИЯ

Versus Bedae presbyteri

NATURAS rerum varias labentis et aevi

Perstrinxi titulis tempora lata citis

Beda Dei famulus tu fixa obsecro perennem,

Qui legis astra super mente tuere diem.

De natura rerum liber

I. De quadrifario dei opere

[ex opusculis Augustini episcopi]

Operatio divina, quae secula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo, quod haec in verbi Dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt, qui nos, apostolo teste, ante tempora secularia (II Tim 1:9; Tit 1:2) praedestinavit in regnum1 . Secundo, quod in materia informi pariter elementa mundi facta sint, ubi Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Tertio, quod eadem materies, secundum causas simul creatas non jam simul, sed distinctione sex primorum dierum in coelestem terrestremque creaturam, formatur. Quarto, quod ex ejusdem creaturae seminibus et primordialibus causis totius seculi tempus naturali cursu peragitur, ubi Pater usque nunc operatur et Filius, ubi etiam corvis pascit (Luc 12: 24) et lilia vestit (Luc 12:27-28) Deus.

II. De mundi formatione

In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, angeli, aer, et aqua de nihilo. Die vero prima lux facta est, et ipsa de nihilo. Secundo, firmamentum in medio aquarum. Tertio, species maris et terrae, cum eis quae terrae radicitus inhaerent. Quarto, luminaria coeli de lumine primo die facto. Quinto, natatilia et volatilia de aquis. Sexto, reliqua animalia de terra, et homo (carne quidem de terra, anima vero de nihilo, creatus); qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur. Septimo Dominus requievit, non a creaturae gubernatione, cum in Ipso vivamus, et moveamur, et simus (Act 17:28), sed a novae substantiae creatione.

III. Quid sit mundus

Mundus est universitas omnis, quae constat ex coelo et terra, quatuor elementis in speciem orbis absoluti globata2 igne, quo sidera lucent; aere, quo cuncta viventia spirant; aquis, quae terram cingendo et penetrando communiunt; atque ipsa terra, quae mundi media atque ima, librata volubili circa eam universitate pendet immobilis. Verum mundi nomine etiam coelum a perfecta absolutaque elegantia vocatur; nam et apud Graecos ab ornatu kТsmoj appelatur.

IV. De elementis

 <<<     ΛΛΛ     >>>   

Аристотелевская физика в афинском неоплатонизмепрокл элементы физикипетров в развитие небытие
Ответная речь ламприя феону о природе луны состоит природа
Поскольку круговое движение есть простое движение
Исходный принцип организации текста глосс неизвестен неизвестен принцип
Представляют собой финальный продукт процесса постепенного отделения пояснений от комментируемого текста

сайт копирайтеров Евгений